Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. nec solum ab optimis
studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices
quidem se ab1 artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem
Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem
imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori
statua2 deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut
quo progredi possent; quorum tanta multitudo fuit, tanta
in suo cuiusque genere laus, ut, cum summa miraremur,
inferiora tamen probaremus3.
[6]
in oratoribus vero, Graecis
quidem, admirabile est quantum inter omnis unus excellat;
ac tamen, cum esset Demosthenes, multi oratores magni et
clari fuerunt et antea fuerant nec postea defecerunt. Qua re
non est cur eorum qui se studio eloquentiae dediderunt
spes infringatur aut4 languescat industria; nam neque illud
ipsum quod est optimum desperandum est et in praestantibus
rebus magna sunt ea quae sunt optimis proxima.
[7]
atque ego in summo oratore fingendo talem informabo
qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero quis fuerit,
sed quid sit illud, quo nihil esse possit praestantius, quod in
perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam5,
in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud
[p. 2004]
alios densius, apud alios fortasse rarius.
[8]
sed ego sic statuo,
nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id
sit unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur; quod
neque6 oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest,
cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae
simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis
picturis quas nominavi cogitare tamen possumus pulchriora;
nec vero ille artifex cum faceret Iovis formam aut Minervae,
[9]
contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed
ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam,
quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem
artem et manum dirigebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.